monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25 > sectio 2 > sectio 54 > sectio 1 > sectio 31 > 2 > 47 > sectio 6 > 46 > csg457.143 > sectio 7 > bnf9389.147 > {s} > 2 > 19 > 49
Beda, De Natura Rerum, XLVIII. Gnomonica de iisdem. <<<     >>> L. Incendium Aetnae.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XLIX. De terrae Motu.

1 Terrae motum vento fieri dicunt, [A, et eius.] eius visceribus instar spongiae cavernosis incluso, qui hanc horribili [A, C, fremore.] tremore percurrens, et evadere nitens, vario murmure concutit, et se [A, tremescendo.] tremendo vel dehiscendo cogit effundere.
2 Unde cava terrarum his motibus subiacent, utpote venti capacia: arenosa autem et solida carent. Neque enim fiunt, nisi coelo marique tranquillo, et vento in venas terrae condito. Et hoc est in terra tremor, quod in nube tonitruum: hocque hiatus, quod fulmen. Fiunt simul cum terrae motu et inundationes maris, eodem videlicet spiritu infusi vel residentis sinu recepti.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.235 bnf1615.272 bnf8671.61 bnf11130.82 bnf13013.47 csg248.91 csg250.144 csg251.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik